# Opuscula varia 7.3.11

Caspar von Barth, Opuscula varia, CASP. BARTHI FABULARUM AESOPIARUM LIBRI III., CASP. BARTHI FABULARUM AESOPIARUM LIBER III., Fab. XI. Ranae.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/7.3.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/7.3.11

SAecla cum Regeis animantum haberent
Omnia, et Ranas subiit libido
Sceptra regalis Domini a supremo
Poscere Rege.
Ergo clamosis sibi cantilenis
Principem poscunt, Iovis a favore.
Risit et truncum Pater in paludeis
Misit opacas.
Aspero primum trepidae tumultu
In paludosas redeunt latebras,
Mox super Regem petulante ludunt
Plurima saltu.
Vidit iratus Pater, et secundo
Principem oranteis, dat habere longo
Alitem rostro, necat Ibis omneis
Quos pote apisci.
Saepe mortaleis sua damna poscunt,
Ergo componant moderata vota,
Quod dii donant, ratum habere fas est,
Absque querella.

---

Caspar von Barth, Opuscula varia. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/barthopuscula_1.xml.
