# Opuscula varia 7.3.8

Caspar von Barth, Opuscula varia, CASP. BARTHI FABULARUM AESOPIARUM LIBRI III., CASP. BARTHI FABULARUM AESOPIARUM LIBER III., VIII. Cicada et Formica. quae et lib. II.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/7.3.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/7.3.8

FAmem Cicada iam appetente vi brumae
Iter paravit ad sepulcra formicae,
Eam obsecrare, vellet ut suo sese
Cibo allevare. Tum perita formica;
Quid actitasset in calente flore anni,
Cibum undiquaque suggerente natura?
Eam rogavit, illa Musico dixit
Canore rusticos fuisse solatam.
Quod ergo restat, illa reddit, aestate
Canore trita, hiems terenda saltando
Tibi futura, nam nihil mei exspectes.
In otio iuventa cui vago trita est,
Senecta egere iure visus aetate.

---

Caspar von Barth, Opuscula varia. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/barthopuscula_1.xml.
