Latin · Dactylic hexameter
CASP. BARTHI SATIRARUM LIBER I. CASP. BARTHI SATIRARUM LIBER UNUS, SATIRA V., lines 8.5.95-8.5.117
Caspar von Barth, Opuscula varia 8.5.95-117
Unproofread scanNot analysed yet
Ure, Seca, his opus est; quoties tibi Clinicus adstat,
In cautere puta decumbere; solve cruoris
Rite tui decimam, sine sanguine ab Hercule nostro
Nil venale boni: Gens est stupidissima, si rem
Expendas docte, medici; quanta, obsecro, discunt
Ambitione homines occidere? Cetera parco.
Mercator veniet nec cedet mi obvius? ecce
Publica res vestrae est haec decrescentis hirudo,
Merce nova, antiquos gens infandissima mores
Conscelerant, lucroque pecus mortalia cuncta
Et divina putat servire, manum omnibus una
Iniciant. His unda auro, terra, aetheris orbes,
Terra auro constat, hanc paupertate superba
Saepe vorat, nihil ut teneat tamen omnia quaerit.
Sic genus in mortale vehat, pro vate recedam,
Scilicet hoc vulgus ritu censere Poetas
Instat; abi si quis scis fronti parcere, dum non
Criminibus meritis convicia digna rependis.
Verum ego fors doctis etiam hoc sermone Poetor,
Qui ceu falsa canam, quae vero sint magis aequa
Delphica quam laurus, admorsa fronde, profata est.
Augustique horrens specus, et morosa TrophonI
Carmina, quae auditu vendunt lepida omnia in uno.