Latin
9.2.10 to 9.2.12
Caspar von Barth, Opuscula varia 9.2.10-12
Unproofread scanNot analysed yet
Harum itaque quae flagellum gerit, Poena nominatur, quae caput accline genibus habet Maestitia, quae capillos suos discindit, Dolentia. Verum alter iste iuxta adstans, horribile tuens, macie confectus, nudusque, et alia consimilis illi foeda et macilenta, qui vocantur? Hic quidem Luctus indigitatur, ista vero, soror eius gemina germana, animi Desponsio. His deinceps noxae deditur, cumque his vitam cruciabiliter transigere cogitur. Mox et hinc in aliam domum sublimis proicitur, ea malum dicitur infortunium, inibique reliquum vitae quod est, perpeti infelicitate volvitur, nisi, annuente Fortuna paenitentia obvia homini veniat. Tum vero quid fit? Si obviam se stiterit paenitentia, extrahitur adflictus e malis, haec proponit ipsi aliam opinionem et adfectum ad veridicam institutionem ducentem, non minus tamen et ad vanam alteram deflectere consuetum. Inde quid agitur? Si amplexus opinionem quae ad rectam ductitat institutionem, purus putusque ab ea concinnatus, salvus exit, et felix beatusque deinceps vitam decurrit, nirursus tamen erronem fallax institutio deceperit. O Hercules quam periculosa hic iterum alea! Ipsa autem fallax illa, quam dicis, institutio, quaenam est, inquam ego? Videsne alteram illam porticum? et belle quidem. Exstat igitur extra porticum, in ipso vestibulo, mulier quaepiam, si faciem videas, miris modis composita atque emendata. Hanc ipsam multitudo vanorum mortalium institutionem putant, non est vero, sed fallax institutio. Ad hanc, qui per Paenitentiam salutem receperunt, et iter ad veram institutionem insistunt, principem deveniunt. Non igitur est alia ad veram disciplinam traducens via? est omnino, respondet. Isti autem homines intus in porticu palantes quid sibi volunt? Fallacis, inquit, disciplinae amatores decepti, et persuasi veram sese colere quam familiariter. Quinam hi vocantur? Poetae inquit, Rhetores, Dialectici, Musici, Arithmetici, Geometrae, Astrologi, Voluptuarii, Peripatetici, Critici, aliique quorum his sunt studia consimilia. Mulieres autem istae quae circumcursitare videntur, prioribus illis multum similes, in quibus Intemperantiam esse dictitabas, et aliae illis coniunctae qui vocantur? Ipsissimae illae priores sunt, inquit. Anne, sodes, et huc illae ingredi habent? Per Iovem et huc. Rarenter autem et non proinde ut in priore porticu. Utrum autem et opiniones? Sane, inquit, Nam et his inhaeret potio, quam eduxerunt propinante deceptione. Et ignorantia per Iovem, et cum illa stultitia, neque sane discedit ab illis vel malitia reliqua, vel opinionum turba, donec penitus falsae institutionis obliti viam rectae disciplinae carpere ordiantur, bibantque vim purgatoriam, et spernant a sese omnem malorum, quae manebat, memoriam, simulque opinionum agmen, et inscitiam, et, summa omne mali nomen.