# Opuscula varia 9.2.16-17

Caspar von Barth, Opuscula varia, 9.2.16 to 9.2.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/9.2.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/9.2.16

Ex his iam quae in medio stat, Institutio est, altera Veritas, tertia Suadela. Quid vero ipsa super quadratum lapidem consistit? Indicio, viam ad eam viantibus stabilem esse atque securam, quaeque quis ab ea munera accipiat, ea habentem numquam repeti, sed firma apud eum cui semel data sunt, permanere. Ea munera qualia sunt? Sunt Securitas, sunt contemptus Timoris et Fiducia, inquit. Haec vero qualia putas? Artes illas quibus docemur, nihil in vita nobis deinceps adversum exantlandum obvenire posse. Hercules, quam illustria haec dona narras. Verum qua gratia extra porticum sic ipsa constitit? Ut adventores suos curet, iisque Purgatoriam illam vim educendam propiner, postque eductam ad virtutum contubernium deducat. Quo pacto istuc? inquam. non enim adsequor. At adsequere statim, respondet. Ut si quis aeger, spe curae medicum adiverit, prius necesse habet causas morbi purgatoriis remediis expellere, deinde alia medicus adhibet quae attritam valetudinem constituant, quod si in principio ei parere abnuerit, merito suo a morbo deletus, repulsam in medico accusare non habet. Haec intelligo, inquam ego. Eodem modo et cum Institutione hic comparatum est, cum quis eam accesserit, curam eius agit, et bibendam praebet vim suam, uti primum quidem purgetur, eiciatque omnia quae mala habens venerat. Quae ista? Inscitiam, Errorem a Deceptione instillatum, Arrogantiam, Cupiditatum omne genus, Intemperantiam, Iracundiam, Avaritiam, omnia denique ea quibus oppletus in prima Porticu erat. Iam purgatum hominem quo vorsum amandat? Intro, ait, ad Scientiam et alias virtutes. Quas alias? Non vides, ait, intra portam chorum Matronarum quae formoso adspectu et belle compositis sunt moribus inornatis fucique expertibus contectae vestimentis, minimeque, ut ceterae, delibutae pigmentis atque fictitio cultu splendidae? Video Sed quae istarum nomina? Princeps quidem ex illis Scientia est, ceterae vero huius sunt sorores, Fortitudo, Iustitia, Integritas, Temperantia, Modestia, Liberalitas, Continentia, Humanitas.

---

Caspar von Barth, Opuscula varia. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/barthopuscula_1.xml.
