Latin
9.2.32 to 9.2.34
Caspar von Barth, Opuscula varia 9.2.32-34
Unproofread scanNot analysed yet
in certaminibus Victoriam indipisci, quaeque his similia sunt cetera? quoque pacto ex altera parte non mala, quae hisce sunt contraria? Incredibile enim hoc et valde a fide alienum nobis narrator oggessisti. Age igitur, ait, hoc fac, et ad singula quae interrogavero, quod tibi videatur, prompte responde. Hoc quidem faciam. Utrum igitur, cum male quis vivit, vivere ipsi bonum est? Non videtur, sed malum potius. Quomodo igitur bonum vivere, si huic malum est? Ut male viventibus malum est, ita bene bonum esse persuasum est. Malum igitur et Bonum esse Vivere dicis? Ego certe. Cave absurdi quid affirmes. Impossibile enim est unam eandemque rem et malam et bonam esse. Simul enim et Utilis et Perniciosa et Appetenda et Fugienda eadem semper exsistet. Absurdum hoc quidem. Sed quo pacto cum male Vivere quem habuerit, malum quod ipsum habet, ipsa Vita dicenda veniet, At non ipsum Vivere est male illud Vivere, an secus tibi censetur? Nec mihi quidem certe idem esse videtur. Vivere igitur malum non est, si enim esset? utique et bene viventibus malum esset, quod aliud esse non posset. Vera memorare videris. Quoniam igitur utrisque et bene et male Viventibus Vita adest, perspicuum est Vivere ipsum neque bonum esse neque malum. Ut neque Secare malum est neque Urere, cum bonum utrumque non sit, sit tamen Aegrotis morbificum et salutare. Sic et vivendi ratio sese habet. Tu proinde rem ita mihi dispice. Utrum malles, malene vivere, an bene viriliterque mortem oppetere? Mortem inquam isto modo oppetere. Non igitur malum est mori. Siquidem saepe accidit ut mortem vitae praeferre cupias. Verum hoc est. Eadem conditio est sanitatis atque morborum. Saepe enim non conducit sanum quem esse, sed quod illi contrarium est, morbo adfici, cum rerum ordo ita fert. Vera memoras. Age porro et divitias hoc modo examini subiciamus. Si modo videre licet, multos saepe reperiri, qui, cum divitiis affluunt, nihilominus laboriose et misere aevum transigunt. Per Iovem, inquam, multos huiusmodi reperire licet. Ne hilum igitur iis quoque conferunt ad bene vivendum divitiae? Non videtur, cum ipsi sint nullius pretii. Igitur frugi esse quem non divitiae faciunt sed Institutio. Simile est vero. Quomodo iam Divitiae bonae esse possunt, quae habentem, ut melior exeat, iuvare non possunt? Apparet non esse.