# Opuscula varia 9.2.35

Caspar von Barth, Opuscula varia, CEBETIS TABULA. A CASPARE BARTHIO LATINE VERSA., CEBETIS THEBANI TABULA CASPARE BARTHIO Interprete.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/9.2.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/9.2.35

Nec conducit quidem aliquibus dites esse, quandoquidem divitiis ipsis uti non sciant. Videtur. Quo pacto bonum quis esse hoc adseret, quod saepe habenti utile non est? Nemo umquam. Igitur si quis Opibus scierit bene et perite uti, bene vivet, sin, male. Verissime hoc elocutus es. Ad summam, honore haec ut bona prosequi, conviciis, ut mala, differre, hoc illud est quod mentes mortalium perturbat atque convellit, rentes videlicet, honore ea mactanda esse, per sola quae felicitatem indipisci perperam sperant. Horum gratia omnia, et quae maxime impia esse patent, faciunt. Omnia vero haec ideo patiuntur, quod quae reapse bona sint, ignorent.

---

Caspar von Barth, Opuscula varia. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/barthopuscula_1.xml.
