Latin
Book 1, Chapter 13
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 1.13.6
Unproofread scanNot analysed yet
et idcirco beatus apostolus non generaliter neque simpliciter omne gaudium regnum dei esse pronuntiat, sed signanter ac specialiter illud solum quod in spiritu sancto est. nouit enim esse aliud quoque uituperabile gaudium, de quo dicitur: mundus iste gaudebit, et: uae uobis qui ridetis, quia plorabitis. regnum sane caelorum tripliciter accipiendum est: aut quod ngnatori sint caeli, id est sancti in aliis subditis secundum iJIud: esto tu super quinque ciuitates, et tu super decem, illudque quod dicitur ad discipulos: sedebitis super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel, ant quod ipsi caeli incipiant a Christo regnari, cum scilicet omnibus ei subiectis coeperit esse omnia in omnibus deus, uel certe quod sancti in caelis sint cum domino regnaturi.