Latin
Book 1, Chapter 20
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 1.20.4
Unproofread scanNot analysed yet
secundo sollicite nos explorare conueniet, ne auro purissimo scripturarum praua interpretatio coaptata metalli pretiositate nos fallat. in quo etiam domino saluatori callidissimus diabolus uelut homini simplici temptauit inponere, dum ea, quae generaliter sunt super omnium iustorum intellegenda personis, maliuola interpretatione conrumpens +++sperialiter huie qui angelorum custodia non egebat conatur aptare dicens: quia angelis suis mandabit de te, ut enstodiant te in omnibus uiis tuis: et in manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum: pretiosa scilicet eloquia scripturarum callida adsumptione conuertens et ad contrarium sensum noxiumque detorquens, et imaginem tyrannici uultus sab colore nobis auri fallentis obiciat. siue cum paracharaximis nos conatur inludere, quoddam scilicet pietatis opus admonens adfeetandum, quod non delegitima seniorum procedens moneta sub praetextu uirtutum ducit ad uitia, uel inmoderatis inconpetentibusque ieiuniis seu uigiliis nimiis uel orationibus inordinatis uel incongrua lectione decipiens ad noxium pertrahit finem.