# Conlationes Patrum (Collationibus) 1.20.6

Cassian, Conlationes Patrum (Collationibus), Book 1, Chapter 20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/1.20.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/1.20.6

quae omnia oum sint nostrae salnti professionique contraria, tamen uelamine quodam misericordiae ac religionis obtecta facile inperitos incautosque decipiunt. imitantur enim nomismata ueri regis, quia uidentur ad prae- 9ens plena pietatis, sed non sunt a legitimis monetariis, id est probatis et catholicis patribus figurata nec de cardinali ac publica conlationis eorum prodeunt officina, sed furtim fraude daemonum fabricata non sine detrimento inperitis quibusque et ignorantibus ingeruntur. quae quamuis utilia ac necessaria uideantur ad praesens, tamen si soliditati professionis nostrae incipiant post haec esse contraria et totum quodammodo corpus nostri labefactare propositi, tamquam necessarium quidem, sed scandalizans membrum et quod dextrae manus uel pedis agere uideatur officium proici a nobis atque abscidi salubre est.

---

Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus), ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0076c/stoa001/stoa0076c.stoa001.opp-lat2.xml.
