Latin
Book 1, Chapter 5
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 1.5.3
Unproofread scanNot analysed yet
quod euidentius in Graeco ponitur zατὰ ϭϰοπὸν ϭ̀ιώϰω ,id est secundum destinationem persequor, tamquam si dixisset: hac destinatione qua illa quae posteriora sunt obliuiscor, id est anterioris hominis uitia, ad finem brauii caelestis peruenire contendo. quidquid ergo nos ad hunc scopon, id est puritatem cordis potest dirigere, tota uirtute sectandum est, quidquid autem ab hac retrahit, ut perniciosum ac noxium deuitandum. pro hac enim uniuersa agimus atque toleramus, pro hac parentes, patria, dignitates, diuitiae, deliciae mundi huius et uoluptas uniuersa contemnitur, ut scilicet puritas cordis perpetua retentetur.