Latin
Book 1, Chapter 9
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 1.9.1
Unproofread scanNot analysed yet
Ad quod nos ualde permoti: Quid ergo? diximus :labor ieiuniorum, lectionis instantia, opera misericordiae, iustitiae, pietatis et humanitatis auferentur a nobis et non permanebunt com auctoribus suis, praesertim cum ipse dominus retributionem regni caelorum his operibus repromittat dicens: uenite benedicti patris mei, possidete paratum nobis regnum a constitutione mundi. esuriui enim et dedistis mihi manducare, sitiui et dedistis mihi bibere, et cetera? quomodo ergo auferentur haec quae introducunt factores suos in regnum caelorum ? .