Latin
Book 10, Chapter 14
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 10.14.3
Unproofread scanNot analysed yet
Huc usque abbas Isaac adtonitis nobis secundam conlationem de orationis qualitate digessit. cuius doctrinam super illius praedicti uersiculi meditatione, quam uelut informationis loco ab incipientibus tradiderat retinendam, admirantes admodum 'et excolere tenacissime cupientes, utpote quam conpendiosamt ae facilem credebamus, difficiliorem satis ad obseruandum experti sumus quam illud studium nostrum, quo solebamus antea per omne scripturarum corpus absque ullius perseuerantiae uinculo uaria passim meditatione discurrere. constat igitur neminem prorsus ob inperitiam litterarum a perfectione cordis excludi nec rusticitatem obesse ad capessendam cordis atque animae puritatem, quae coupendiosissime adiacet cunctis, si modo sanam et integram mentis intentionem iugi ad deum uersiculi huius meditatione seruauerint.