Latin
Book 10, Chapter 4
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 10.4.1
Unproofread scanNot analysed yet
Licet nos etiam citra eius rei quae nuper oborta est nouitatem praeteritae conlationis, quae super orationis statu digesta eet, desiderium recurrere ad tuam beatitudinem postpositis omnibus inuitaret, adiecit tamen aliquid huic cupiditati etiam abbatis Sarapionis tam grauis error, nequissimorum at arbitramur daemonum calliditate conceptus. non enim parua desperatione deicimur considerantes eum labores tantos, quos per quinquaginta annos in hac heremo tam laudabiliter exegit, ignorantiae huius uitio non solum penitus perdidisse, sed etiam perpetuae mortis incurrisse discrimen.