Latin
Book 11, Chapter 13
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 11.13.3
Unproofread scanNot analysed yet
qui enim hoc timore dominum metuit, perfectioni eius certum est nihil deesse. nam de illo timore poenali euidenter Iohannes apostolus dicit: qui timet non est perfectus in caritate, quia timor poenam habet. multa ergo distantia eet inter istum timorem cui nihil deest, qui sapientiae scientiaeque thesaurus est, et illum inperfectum, qui principium sapientiae nuncupatur quique poenam in sese continens de perfectorum cordibus superueniente plenitudine caritatis extruditur. timor enim non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timor.