Latin
Book 11, Chapter 14
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 11.14.1
Unproofread scanNot analysed yet
GERMANVS: Quia de perfectione caritatis sermo digestus est, uolumus etiam de castitatis fine aliqua liberius sciscitari. non enim ambigimus illud praecelsum fastigium. caritatis, per quam, sicut huc usque dissertum est, ad imaginem dei similitudinemque conscenditur, sine castitatis perfectione subsistere omnino non posse: sed utrum ita eius possit perpetuitas obtineri, ut numquam libidinis titillatio integritatem nostri cordis infestet, et ita ualeamus ab hac passione carnali in carne degentes peregrinari, ut numquam incentiuorum aestibus adnramur, nolumus edoceri.