Latin
Book 11, Chapter 9
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 11.9.2
Unproofread scanNot analysed yet
necesse est enim timere eum qui seruus est, quia si sciens uoluntatem domini sui fecerit digna plagis, uapulabit multis. per hanc itaque caritatem quisque ad imaginem dei similitudinemque peruenerit, bono iam propter boni ipsius delectabitur uoluptatem, ac similem quodammodo possidens patientiae ae lenitatis affectum nullis deinceps peccantium uitiis irascetur, sed ueniam potius infirmitatibus eorum condolens atque conpatiens inplorabit, seque reminiscens tamdiu similium passionum stimulis inpugnatum, donec miseratione domini saluaretur, nec suo eruditum studio ab inpugnatione carnali, sed dei protectione saluatum, non iracundiam, sed misericordiam errantibus intelleget inpendendam, illum uersiculum ad deum eam omni cordis tranquillitate decantans :tu disrupisti uincula mea: tibi sacrificabo hostiam laudis, et: nisi quia dominus adiuuit me: paulo minus habitauerat in inferno anima mea.