Latin
Book 12, Chapter 11
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 12.11.2
Unproofread scanNot analysed yet
quisquis ergo intellectualis illius Iacob, id est subplantatoris transcenderit gradum, ab illa continentiae conluctatione ac supplantitione uitiorum obstupefacto femoris neruo ad Israhelis meritum perpetua cordis directione conscendet. quem ordinem etiam beatus Dauid ita spiritus sancti uaticinatione distinxit, in primis inquiens notus in Iudaea deus, id est in anima, quae adhuc sab peccatorum confessione retinetur: Iudaea enim confessio interpretatur. in Israhel autem, id est in eo qui uidens deum siue ut quidam interpretantur rectissimus dei est, non solum notus, sed etiam magnum nomen eat eius.