Latin
Book 12, Chapter 11
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 12.11.4
Unproofread scanNot analysed yet
uidetis ergo, quia sicnt non est in conluctatione continentiae, sed in castitatis pace locus domini, ita etiam habitatio eius in specula sit et contemplatione uirtutum. unde non inmerito portae Sion cunctis Iacob tabernaculis praeferuntur: diligit enim dominus portas Sion superomnia tabernacula Iacob. quod autem per hoc ineuitabilem esse conmotionem earais adseritis, quod urina, cam uesicam iugi stillatione repleuerit, quieta suscitet membra, licet ueris sectatoribus puritatis ad obtinendam eam nihil praeiudicet ista conmotio, quam haec sola interdum et tantum per soporem necessitas excitarit, sciendum tamen est, quod ita si conmota fuerint ad quietem propriam reducantur castitatis imperio, ut non modo cum nullo pruritu, sed ne cum minima quidem libidinis recordatione sedentur.