Latin
Book 12, Chapter 12
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 12.12.4
Unproofread scanNot analysed yet
quis plane non miretur opera dei ao toto proclamet affectu: quia ego cognoui quod magnus est dominus, cum uel se uel alium quempiam ex rapacissimo liberalem, ex prodigo continentem, ex superbo humilem, ex ddioato ac tenero squalidum hirsutumque perspexerit et egestate atque angustia praesentium rerum etiam uoluntarie perfruentem ? ista sunt profecto mira opera dei, quae peculiariter anima prophetae similiumque eius mirificae contemplationis intuitu stupefacta cognoscit. ista sunt prodigia quae posuit super terram, quae idem propheta considerans ad admirationem eorum cunctos populos aduocat dicens: uenite. et uidete opera dei, quae posuit prodigia super terram: auferens bella usque ad fines terrae. arcum conteret, et confringet arma: et scuta conburet igni.