Latin
Book 12, Chapter 12
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 12.12.6
Unproofread scanNot analysed yet
de hac salutari operatione dei orat propheta demir nam dicens: confirma deus hoc, quod operatus es in nobis. ut praetermittam illas secretas atque absconditas dispeDsationes dei, quas intra se peculiariter exerceri mens sanctorum omnium momentis singulis intuetur, illam caelestem infusionem laetitiae spiritalis, qua deiectus animus inspirati gaudii alacritate sustollitur, illos ignitos cordis excessus et tam ineffabilia quam inaudita solacia gaudiorum, quibus nonnumquam ignauissimo stupore torpentes ad orationem feruentissimam aelnt de somno profundissimo sascitamur.