Latin
Book 12, Chapter 15
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 12.15.1
Unproofread scanNot analysed yet
CHAEREMON: Temerarium satis est super consummatione huius de qua loquimur castitatis in tanta praesertim uel uoluntatum diuersitate uel uirium certam temporis definire mensuram, quae non facile etiam in istis materialibus artibus ac uisibilibus disciplinis decerni potest. secundum intentionem namque animi atque ingenii qualitatem necesse est eas ab unoquoque vel celerins uel tardins adprehendi. rationem tamen obseruantiae et temporis modum, intra quem eius possibilitas agnoscatur, constantissime possumus praefinire.