# Conlationes Patrum (Collationibus) 12.16.1

Cassian, Conlationes Patrum (Collationibus), Book 12, Chapter 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/12.16.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/12.16.1

Proinde unicuique nostrum aduersus spiritum fornicationis totis uiribus deendanti uictoria singularis est de merito conatus sui remedium non sperare. quae fides licet facilis ac plana omnibus uideatur, tamen tam difficile ab incipientibus quam ipsius castitatis perfectio possidetur. nam cum eis uel particula puritatis adriserit, continuo in conscientiae suae secretis elatione quadam subtiliter inlabente sibimet blandiuntur, credentesque eam se diligentiae suae studio consecutos necesse est ut superno illo praesidio paululum denudati tamdiu illis quas diuina uirtus extinxerat passionibus opprimantur, quamdiu experientia docente cognoscant se uiribus atque industria sua puritatis bonum obtinere non posse.

---

Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus), ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0076c/stoa001/stoa0076c.stoa001.opp-lat2.xml.
