Latin
Book 12, Chapter 2
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 12.2.5
Unproofread scanNot analysed yet
quibus manifestissime conprobatur ad perfectionem puritatis castimoniam continentiae corporalis solam non posse sufficere, nisi etiam mentis addatur integritas. post quae omnia nonissimum corporis illius membrum et auaritiam, inquit; procul dubio ostendens non solum ab adpetitu rerum alienarum animum continendum, uerum etiam propria magnanimiter contemnenda. hoc enim et in Actibus apostolorum fecisse legitur credentium multitudo, de qua dicitur: multitudinis autem credentium erat cor et anima una, nec quisquam eorum quae possidebat aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia conmunia. quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, unendentes adferebant pretia eorum quae uendebant et ponebant ante pedes apostolorum: diuidebatur autem singulis prout cuique opus erat.