Latin
12.4.1 to 12.4.2
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 12.4.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Certos tamen esse nos conuenit, quod, licet omnem continentiae districtionem, famem scilicet ac sitem, uigilias quoque et operis iugitatem atque incessabile subeamus studium lectionis, perpetuam tamen castimoniae puritatem horum laborum merito contingere nequeamus, nisi in his iugiter desudantes experientiae magisterio doceamur incorruptionem eius dininae gratiae largitate conoedL ob hoc sane solummodo se unusquisque infatigabiliter in his exercitiis perdurare debere cognoscat, ut per illorum adflictionem misericordiam domini consecutus de inpugnatione carnis ac dominatione praepotentium uitiorum diuino mereatur munere liberari, non quo adepturum se per illa confidat istam quam cupit inuiolatam corporis castitatem.