Latin
Book 12, Chapter 5
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 12.5.1
Unproofread scanNot analysed yet
Vultis autem capere super huius rei quam dicimus ueritate euidens argumentum, per quod et haec quae dicta sunt adprobetis et istam corporis pugnam, quae inimica nobis putatur ac noxia, utiliter membris nostris insertam esse doceamini? considerate quaeso illos qui corpore sunt spadones quae praecipue causa in uirtutibus adpetendis desides reddat ac tepidos. nonne quia eonrnmpendae castitatis credunt se periculum non habere?