Latin
Book 12, Chapter 6
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 12.6.2
Unproofread scanNot analysed yet
non ergo aliter nostram possidebimus terram, id est non alias dicioni nostrae rebellis huius corporis terra subdetur, nisi mens nostra prius fuerit patientiae lenitate fundata, nec poterit quis aduersus carnem suam insurgentia libidinis bella conprimere, nisi prius armis mansuetudinis instruator: mansueti enim possidebunt terram, et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam. hanc, inquam, terram quemadmodum obtinere possimus idem propheta in consequentibus psalmi ipsius docet: eipecta dominum, et custodi uiam eius: etexaltabit te ut hereditate capias terram.