Latin
Book 12, Chapter 6
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 12.6.6
Unproofread scanNot analysed yet
et ideo non inmerito pronuntiatur: melior patiens forte, et qui continet iram capiente urbem. hanc igitur pacem donec firmam atque perpetuam obtinere mereamur, multis necesse est nos inpugnationibus adtemptari frequenterque nobis est uersiculus iste cum gemitu lacrimisque repetendus: miser factus sum, et adflictus sam usque quaque: tota die contristatus ingrediebar. quoniam lumbi mei inpleti sunt inlusionibus, et: non est sanitas in oarne mea a facie irae tuae: non est pax ossibus meis a facie insipientiae meae.