Latin
Book 13, Chapter 11
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 13.11.1
Unproofread scanNot analysed yet
Et ita sunt haec quodammodo indiscrete permixta atque confusa, ut quid ex quo pendeat inter multos magna quaestione uoluatur, id est utrum quia initium bonae uoluntatis praebuerimus misereatur nostri deus, an quia deus ++misereatur consequamur bonae uoluntatis initium multi enim singula haec credentes ac iusto amplius adserentes uariis sibique contrariis sunt erroribus inuoluti. si enim dixerimus nostrum esse bonae principium uoluntatis, quod fuit in persecutore Paulo, quod in publicano Matthaeo, quorum nans cruori ac suppliciis innocentum, alius uiolentiis ae rapinis publicis incubans adtrahitur ad salutem ?