Latin
Book 13, Chapter 12
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 13.12.2
Unproofread scanNot analysed yet
non enim talis ante fuisse putandus est, qui boni esset prorsus ignarus. alioquin uelut quoddam inrationabile atque insensatum animal eum fatendum est fuisse formatum :quod satis absurdum atque a catholica fide omnimodis alienum eet. quin immo secundum sapientissimi Salomonis sententiam fecit deus hominem rectum, id est, ut tantummodo boni scientia iugiter frueretur, sed ipsi quaesiuerunt cogitationes multas: facti enim sunt, ut dictum est, scientes bonum et malum. concepit ergo Adam post praeuaricationem quam non habuerat scientiam mali, boni uero quam acceperat scientiam non amisit.