Latin
Book 13, Chapter 12
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 13.12.7
Unproofread scanNot analysed yet
dubitari ergo non potest inesse quidem omni animae naturaliter uirtutum semina beneficio creatoris inserta: sed nisi haec opitulatione dei fuerint excitata, ad incrementum perfectionis non poterunt peruenire, quia secundum beatum apostolum neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus. adiacere autem homini in quamlibet partem arbitrii libertatem etiam liber ille qui dicitur Pastoris apertissime docet, in quo duo angeli unicuique nostrum adhaerere dieuntur, id est bonus ac malus, in hominis uero optione consistere, ut eligat quem sequatur.