Latin
Book 13, Chapter 18
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 13.18.5
Unproofread scanNot analysed yet
sic enim uniuersitatis deus omnia in omnibus credendus est operari, 30 ut incitet, protegat atque confirmet, non ut auferat quam semel ipse concessit arbitrii libertatem. si quid sane uersutius humana argumentatione ac ratione collectum huic sensui uidetur obsistere, uitandum magis est quam ad destructionem fidei prouocandum (non enim fidem ez intellectu, sed intellectum meremur ez fide, sicut scriptum est: nisi credideritis, non intellegitis), quia, quemadmodum et deus omnia operetur in nobis et totum libero adscribatur arbitrio. ad plenum humano sensu ac ratione non potest conprehendi. Hoc nos beatus Chaeremon confirmatos cibo laborem fecit tam inuii itineris non sentire.