Latin
Book 13, Chapter 3
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 13.3.3
Unproofread scanNot analysed yet
consideret namque ac ueridica examinatione perpendat, quod ne ipsos quidem conatus, quos pro desiderio opulentiae intentus exercuit, suis uiribus inpendere potuisset, nisi eum ad exercendum omne opus ruris protectio domini ac misericordii roborasset, et inefficax eius uoluntas fuisset ac uirtus. nisi etiam peragendi copiam, quae nonnumquam uel siccitatis uel imbrium nimietate fraudatur, diuina clementia praestitisset.