Latin
Book 13, Chapter 5
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 13.5.2
Unproofread scanNot analysed yet
sed quia haec explorandae procul dubio ut dictum est studio ueritatis opponitis, quid de his teneamus aduertite. primum philosophos nequaquam credendum est talem animi castitatem qualis a nobis exigitur adsecutos, quibus iniungitur ut non solam fornicatio, sed ne mmunditiaquidem nominetur in nobis. habuerunt autem illi quandamμsϱιϰύγν, hoc est portiunculam castitatis, id eet abstinentiam carnis, at tantum a coitu libidinem cohercerent: hanc autem internam mentis ac perpetuam corporis puritatem non dicam opere adsequi, sed nec cogitatione potuerunt.