Latin
Book 13, Chapter 5
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 13.5.4
Unproofread scanNot analysed yet
cum quo sntem herrore proferenda est illa sententia Diogenis? factum enim, quod philosophos mundi huius uelut quiddam memorabile proferre non puduit, neque dici a nobis sine uerecundia neque audiri potest. nam cuidam in adulterii crimine puniendo, ut ferunt, ait: to δωϱεὰν πωλοὶμενον ϑανάτω̢ μὴ ἀγόϱαζε, id est :quod gratis uenditur, morte non emas. constat ergo illos uerae castitatis quae a nobis expetitur nec agnouisse uirtutem, et ideo satis certum est circumcisionem nostram, quae in spiritu est, non posse nisi dei tantum munere possideri et his inesse solummodo, qui deo tota spiritus sui contritione deseruiunt