Latin
Book 13, Chapter 7
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 13.7.3
Unproofread scanNot analysed yet
,quae, dum uult omnes homines saluos fieri et ad agnitionem ueritatis uenire, cunctos absque ulla exceptione conaocat dicens: uenite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam uos. si autem non omnes uniuersaliter, sed quosdam aduocat, sequitur ut nec omnes sint onerati uel originali uel actuali peccato nec uera sit illa sententia: omnes enim peccauerunt et egent gloria dei, nec per omnes homines mors pertransisse credatur.