Latin
Book 13, Chapter 8
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 13.8.1
Unproofread scanNot analysed yet
Quam curam atque prouidentiam circa nos suam sub figura meretricis Hierusalem et perniciosa ad idolorum cultum alacritate tendentis per Osee prophetam sermo diuinus eleganter expressit. dioente namque ea: uadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, et linum meum, oleum meum, et potum meum, respondet saluti eius, non uoluntati consulens diuina dignatio: ecce ego saepiam uias eius spinis, et saepiam eam maceria, et semitas suas non inueniet, et sequetur amatores suos, et non adprehendet: et quaeret eos, nec inueniet illos, et dicet: reuertar ad uirum meum priorem: quia bene mihi erat tunc magis quam nunc est.