Latin
Book 13, Chapter 9
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 13.9.2
Unproofread scanNot analysed yet
eai autem facile pateat, quomodo salutis summa nostro tribuatur arbitrio, de quo dicitur: si uolueritis, et audieritis me, quae bona sunt terrae manducabitis, et quomodo non uolentis neque currentis, sed miserentis sit dei? quid etum sit illud, quod deus reddet unicuique secundum opera eius, et: deus est qui operatur in nobis et uelle etperficere, pro bona uoluntate, et: hoc non ex uobis, sed dei donum est: non ex operibus, ut ne quis glorietur? quid sit etiam illud quod dicitur: adpropinquate domino, et adpropinquabit nobis, et quod alibi dicit: nemo uenit ad me nisi pater qui misit me adtraxerit eum? quid sit quod dicitur: rectos cursus fac pedibus.