Latin
Book 14, Chapter 11
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 14.11.1
Unproofread scanNot analysed yet
Crescente autem per hoc studium innouatione mentis nostrae etiam scripturarum facies incipiet innouari, et sacratioris intellegentiae pulchritudo quodammodo cum proficiente proficiet. pro capacitate enim humanorum sensuum earum quoque species coaptatur et uel terrena carnalibus uel diuina spiritalibus adparebit, ita ut hi, quibus antea uidebatur crassis quibusdam nebulis inuoluta, nec subtilitatem eius deprehendere nec fulgorem ualeant sustinere. sed ut hoc ipsum quod adetruere nitimur aliquo olarius pandatur exemplo, unum legis teetimonium protulisse snffioiat, per quod etiam omnia praeoepta caelestia seoundum mensnram status nostri ad omne hominum genus probemus extendi.