Latin
Book 14, Chapter 13
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 14.13.2
Unproofread scanNot analysed yet
quae eam profunde alteque conceperit atque in illis fuerit enutrita, uel expelli priores sensim poterunt uel penitus aboleri. uacare enim cunctis cogitationibus humana mens non potest, et ideo quamdiu spiritalibus studiis non fuerit occupata, neoeese est eam illis quae pridem didicit inplicari. quamdiu enim non habuerit quo recurrat et indefessos exerceat motus, necesse est ut ad illa qubas ab infantia inbuta est conlabatur eaque semper reuoluat quae longo usu ae meditatione concepit.