Latin
Book 14, Chapter 14
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 14.14.1
Unproofread scanNot analysed yet
Inpossibile est autem haec sicut praefati sumus inexpertum quemquam uel agnoscere uel docere. nam qui ne ad percipiendum quidem capax eet, quomodo erit idoneus ad tradendum ? de quibus tamen etiamsi aliquid docere praesumpserit, inefficax procul dubio et inutilis usque ad aures tantnmmodo audientium eius sermo perueniet, cor autem eorum penetrare non poterit inertia operum et infructuositate suae proditus uanitatis, quia non de thesauro bonae promitur conscientiae, sed de inani praesumptione iactantiae.