# Conlationes Patrum (Collationibus) 14.15.1

Cassian, Conlationes Patrum (Collationibus), Book 14, Chapter 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/14.15.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/14.15.1

GERMANVS: Definitio ista nequaquam uidetur nobis ueritate fulciri aut probabili ratione subnixa. cum enim omnes qui fidem Christi aut nequaquam suscipiunt aut inpia dogmatum prauitate corrumpunt inmundi cordis esse manifestum sit, quomodo multi Iudaeorum atque haereticorum uel etiam catholicorum, qui diuersis uitiis inuolunntur, perfectam Bcripturarum scientiam consecuti de spiritalis dootrinae magnitudine gloriantur, et e contra sanctorum uirorum innumera multitudo, quorum cor ab omni peccatorum contagione purgatum est, simplicia fidei pietate contenta profundioris scientiae ignorat arcana? quemadmodum ergo stabit ista sententia, quae scientiam spiritalem soli cordis tribuit puritati?

---

Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus), ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0076c/stoa001/stoa0076c.stoa001.opp-lat2.xml.
