Latin
Book 14, Chapter 16
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 14.16.2
Unproofread scanNot analysed yet
fnngaris. cum enim in Christo omnes thesauri sapi- entiae et scientiae absconditi esse dicantur, quomodo is, qui Ghristum inuenire contempsit aut inuentum sacrilego ore blasphemat aut certe catholicam fidem inmundis operibus polluit, ueram scientiam adsecutuB esse credendus est? spiritus enim dei effugiet fictum, nec habitat in corpore subdito peccatis. non ergo alias ad scientiam spiritalem nisi hoc ordine peruenitur, quem unus prophetarumeleganter expressit: seminate nobis ad iustitiam, metite spem uitae, inluminate uobis lumen scientiae.