# Conlationes Patrum (Collationibus) 14.16.5

Cassian, Conlationes Patrum (Collationibus), Book 14, Chapter 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/14.16.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/14.16.5

quid enim prodest quempiam ernamentum eloquiorum caelestium et illam pretiosissimam scripturarum speciem consequi, si eam lutulentis operibus uel sensibus inhaerendo quasi inmundissimam terram subigendo confringat ant caenosis libidinum suarum polluat uolutabris? fiet enim, ut id quod recte utentibus decori esse consueuit non solum istos ornare non possit, uerum etiam maioris caeni conluuione sordescat. ex ore enim peccatoris non est pulchra laudatio, cui dicitur per prophetam: quare tu enarras iustificationes meas, et adsumis testamentum meum per os tuum?

---

Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus), ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0076c/stoa001/stoa0076c.stoa001.opp-lat2.xml.
