Latin
Book 14, Chapter 16
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 14.16.8
Unproofread scanNot analysed yet
nullus enim in quo adhuc carnalium passionum et maxime fornioationis dominatur affectus spiritalem poterit scientiam possidere. in corde enim bono requiescet sapientia, et: qui timet dominum, inueniet scientiam cum iustitia. hoc autem quo praediximus ordine ad spiritalem scientiam perueniri etiam beatus apostolus docet. nam cum uniuersarum uirtutum suarum non solum catalogum texere, uerum etiam ordinem earum nellet exponere, ut quae quam sequeretur uel quae quam parturiret exprimeret, post aliquanta intulit dicens: in uigiliis, in ieiuniis, in castitate, in scientia, in longanim. itate, in suauitate, in spiritu sancto, in caritate non ficta.