Latin
Book 14, Chapter 17
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 14.17.1
Unproofread scanNot analysed yet
Caue etiam ne haec quae non tam lectione quam experientiae sudore didiceris, cum te aetas maturior prouexerit ad docendum, uanae gloriae amore seductus inmundis hominibus passim ingeras illudque quod sapientissimus Salomon interdixit incurras: noli adplicare iupiam ad pascua iusti, neque seducaris saturitate uentris. non enim expediunt stulto deliciae, nec opus est sapientia ubi deest sensus.