Latin
Book 14, Chapter 19
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 14.19.1
Unproofread scanNot analysed yet
Nonnumquam tamen dispensatoris nostri dei, qui omnes homines uult saluos fieri et ad agnitionem ueritatis uenire, munifica liberalitate conceditur, ut is qui dignum se euangelicae praedicationi inreprehensibili conuersatione non praebuit pro salute multorum spiritalis doctrinae gratiam consequatur. quibus autem modis etiam charismata curationum ad expellendos daemonas a domino concedantur, consequens est ut simili disputatione pandamus, quam consurgentes ad refectionem in uesperam reseruemus, quia efficacius semper corde concipitur, quidquid sensim et absque nimio labore corporis intimatur.