Latin
Book 14, Chapter 3
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 14.3.2
Unproofread scanNot analysed yet
'consequenter enim pronuntiabitur progredi ad excelsiora non poese qui non euicerit planiora, multoque minus ea quae sunt extrinsecus adprehendet, quisque intellegere ea quae sibi sunt inserta non quiuerit. sciendum tamen duplici nobis laboris intentione sudandum in expellendis uitiis quam in uirtutibus adquirendis. et hoc non nostra capimus coniectura, sed illius sententia perdocemur qui solus opificii sui uires rationemque cognoscit. ecce, inquit, constitui te hodie super gentes et super regna, ut euellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes.