Latin
Book 14, Chapter 4
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 14.4.2
Unproofread scanNot analysed yet
quidam erga institntionem fratrum et peruigilem coenobiorum curam omnem studii sui sollicitudinem dediderunt, ut nuper abbatem Iohannem, qui in uicinia ciuitatis cui nomen est Thmuis grandi coenobio praefuit, ac nonnullos eiusdem meriti uiros apostolicis etiam signis meminimus claruisse. quosdam xenodochii et susceptionis pium delectat obsequium, per quod etiam in praeteritis Abraham patriarcham et Loth domino placuisse et nuper beatum Macarium singularis mansuetudinis ac patientiae uirum, qui zenodoehio ita apud Alexandriam praefuit, ut nulli eorum qui solitudinis secreta sectati sunt inferior sit credendus.