Latin
Book 14, Chapter 8
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 14.8.1
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ad expositionem scientiae de qua sumptum est sermonis exordium reuertamur. itaque sicut superius diximus πϱαxτιxή erga multas professiones ac studia deriuatur, ϑεωϱητιxή uero in duas diuiditur partes, id est in historicam interpretationem et intellegentiam spiritalem. unde etiam Salomon cum ecclesiae multiformem gratiam enumerasset, adiecit: omnes enim qui apud eam sunt nestiti sunt dupliciter. spiritalis autem scientiae genera sunt tria, tropologia, allegoria, anagoge, de quibus in Prouerbiis ita dicitur: tu autem describe tibi ea tripliciter super latitudinem cordis tui.